monumenta.ch > Plinius > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 19
{X} alia funditur e caule malvaceo folia oleae habente - mucetum vocant -, atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur. Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyrenis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior.